monumenta.ch > Plinius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 52
{XIX} ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim amnem peti ne fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque Aethiopiae sepulchra, aut pugnare cum feris mandique capientem quod mandat alius. at, Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati satietatique, nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret!